monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 129

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 129
Quod si homo ille huius discretionis est, quod possit mysterium custodire, tunc cum ei illa sancta caro ad comedendum datur, tunc et sanguis eiusdem carnis ipsi ad potandum datur. Sacerdos autem qui hoc sacramentum celebrat, diligenter iis indumentis quibus antiqui Patres edocti per Spiritum sanctum ad idem officium indui constituerunt, vestitus sit, et accuratissime verba illa quae Spiritus sanctus eisdem Patribus ad celebrationem huius mysterii inspiravit attendat: sollicite cavens ne quidquam in eis omittat, devotissime etiam inspiciens, ne exemplum hoc transcendat, ubi Filius meus panem et calicem accepit, et discipulis suis ad manducandum et ad bibendum dedit.